Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Dataset "bibel" has no matching book for this selection.

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

16:1 Cecidit quoque sors filiorum Joseph ab Jordane contra Jericho et aquas ejus ab oriente : solitudo quæ ascendit de Jericho ad montem Bethel :

16:2 et egreditur de Bethel Luza : transitque terminum Archi, Ataroth :

16:3 et descendit ad occidentem juxta terminum Jephleti, usque ad terminos Beth-horon inferioris, et Gazer : finiunturque regiones ejus mari magno :

16:4 possederuntque filii Joseph, Manasses et Ephraim.

16:5 Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas : et possessio eorum contra orientem Ataroth Addar usque Beth-horon superiorem.

16:6 Egrediunturque confinia in mare : Machmethath vero aquilonem respicit, et circuit terminos contra orientem in Thanathselo : et pertransit ab oriente Janoë.

16:7 Descenditque de Janoë in Ataroth et Naaratha : et pervenit in Jericho, egrediturque ad Jordanem.

16:8 De Taphua pertransit contra mare in vallem arundineti, suntque egressus ejus in mare salsissimum. Hæc est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas.

16:9 Urbesque separatæ sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villæ earum.

16:10 Et non interfecerunt filii Ephraim Chananæum, qui habitabat in Gazer : habitavitque Chananæus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius.