Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47
11:1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :
11:2 Dicite filiis Israël : Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ :
11:3 omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis.
11:4 Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis.
11:5 Chœrogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est.
11:6 Lepus quoque : nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit.
11:7 Et sus : qui cum ungulam dividat, non ruminat.
11:8 Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.
11:9 Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est : omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis.
11:10 Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis,
11:11 execrandumque erit : carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis.
11:12 Cuncta quæ non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt.
11:13 Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis : aquilam, et gryphem, et haliæetum,
11:14 et milvum ac vulturem juxta genus suum,
11:15 et omne corvini generis in similitudinem suam,
11:16 struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum :
11:17 bubonem, et mergulum, et ibin,
11:18 et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem,
11:19 herodionem, et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem.
11:20 Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis.
11:21 Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quæ salit super terram,
11:22 comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum.
11:23 Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis :
11:24 et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum :
11:25 et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis.
11:26 Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit : et qui tetigerit illud, contaminabitur.
11:27 Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quæ incedunt quadrupedia, immundum erit : qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.
11:28 Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum : quia omnia hæc immunda sunt vobis.
11:29 Hæc quoque inter polluta reputabuntur de his quæ moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum,
11:30 mygale, et chamæleon, et stellio, et lacerta, et talpa.
11:31 Omnia hæc immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum :
11:32 et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia : et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur.
11:33 Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est.
11:34 Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit : et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit.
11:35 Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit : sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt.
11:36 Fontes vero et cisternæ, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur.
11:37 Si ceciderit super sementem, non polluet eam.
11:38 Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur.
11:39 Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum :
11:40 et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.
11:41 Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum.
11:42 Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est.
11:43 Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis.
11:44 Ego enim sum Dominus Deus vester : sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram.
11:45 Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum.
11:46 Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animæ viventis, quæ movetur in aqua, et reptat in terra,
11:47 ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis.