Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59
13:1 Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens :
13:2 Homo, in cujus cute et carne ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est, plaga lepræ, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus.
13:3 Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem, ipsamque speciem lepræ humiliorem cute et carne reliqua : plaga lepræ est, et ad arbitrium ejus separabitur.
13:4 Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus :
13:5 et considerabit die septimo : et si quidem lepra ultra non creverit, nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis.
13:6 Et die septimo contemplabitur : si obscurior fuerit lepra, et non creverit in cute, mundabit eum, quia scabies est : lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit.
13:7 Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiæ, iterum lepra creverit : adducetur ad eum,
13:8 et immunditiæ condemnabitur.
13:9 Plaga lepræ si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem,
13:10 et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit :
13:11 lepra vetustissima judicabitur, atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos, et non recludet, quia perspicuæ immunditiæ est.
13:12 Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit,
13:13 considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima judicabit : eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit.
13:14 Quando vero caro vivens in eo apparuerit,
13:15 tunc sacerdotis judicio polluetur, et inter immundos reputabitur : caro enim viva, si lepra aspergitur, immunda est.
13:16 Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit,
13:17 considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet.
13:18 Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanatum,
13:19 et in loco ulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem.
13:20 Qui cum viderit locum lepræ humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum : plaga enim lepræ orta est in ulcere.
13:21 Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus :
13:22 et si quidem creverit, adjudicabit eum lepræ ;
13:23 sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo mundus erit.
13:24 Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem,
13:25 considerabit eam sacerdos : et ecce versa est in alborem, et locus ejus reliqua cute est humilior, contaminabit eum, quia plaga lepræ in cicatrice orta est.
13:26 Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa lepræ species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus,
13:27 et die septimo contemplabitur : si creverit in cute lepra, contaminabit eum.
13:28 Sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturæ.
13:29 Vir, sive mulier, in cujus capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos.
13:30 Et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque subtilior, contaminabit eos, quia lepra capitis ac barbæ est.
13:31 Sin autem viderit locum maculæ æqualem vicinæ carni, et capillum nigrum : recludet eum septem diebus,
13:32 et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagæ carni reliquæ æqualis :
13:33 radetur homo absque loco maculæ, et includetur septem diebus aliis.
13:34 Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum : lotisque vestibus suis, mundus erit.
13:35 Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute,
13:36 non quæret amplius utrum capillus in flavum colorem sit immutatus, quia aperte immundus est.
13:37 Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem sanatum esse, et confidenter eum pronuntiet mundum.
13:38 Vir, sive mulier, in cujus cute candor apparuerit,
13:39 intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum.
13:40 Vir, de cujus capite capilli fluunt, calvus et mundus est :
13:41 et si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est.
13:42 Sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus,
13:43 et hoc sacerdos viderit, condemnabit eum haud dubiæ lepræ, quæ orta est in calvitio.
13:44 Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis,
13:45 habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit.
13:46 Omni tempore quo leprosus est et immundus, solus habitabit extra castra.
13:47 Vestis lanea sive linea, quæ lepram habuerit,
13:48 in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est,
13:49 si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti :
13:50 qui consideratam recludet septem diebus :
13:51 et die septimo rursus aspiciens, si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est : pollutum judicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa :
13:52 et idcirco comburetur flammis.
13:53 Quod si eam viderit non crevisse,
13:54 præcipiet, et lavabunt id in quo lepra est, recludetque illud septem diebus aliis.
13:55 Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum judicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti, vel per totum, lepra.
13:56 Sin autem obscurior fuerit locus lepræ, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet.
13:57 Quod si ultra apparuerit in his locis, quæ prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, debet igne comburi.
13:58 Si cessaverit, lavabit aqua ea, quæ pura sunt, secundo, et munda erunt.
13:59 Ista est lex lepræ vestimenti lanei et linei, staminis, atque subtegminis, omnisque supellectilis pelliceæ, quomodo mundari debeat, vel contaminari.