Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30
18:1 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
18:2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Ego Dominus Deus vester :
18:3 juxta consuetudinem terræ Ægypti, in qua habitastis, non facietis : et juxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis.
18:4 Facietis judicia mea, et præcepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester.
18:5 Custodite leges meas atque judicia, quæ faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus.
18:6 Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus.
18:7 Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuæ non discooperies : mater tua est : non revelabis turpitudinem ejus.
18:8 Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies : turpitudo enim patris tui est.
18:9 Turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis.
18:10 Turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis : quia turpitudo tua est.
18:11 Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis.
18:12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies : quia caro est patris tui.
18:13 Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ.
18:14 Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quæ tibi affinitate conjungitur.
18:15 Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est : nec discooperies ignominiam ejus.
18:16 Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis : quia turpitudo fratris tui est.
18:17 Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus : quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est.
18:18 Sororem uxoris tuæ in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente.
18:19 Ad mulierem quæ patitur menstrua non accedes, nec revelabis fœditatem ejus.
18:20 Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis.
18:21 De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
18:22 Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est.
18:23 Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est.
18:24 Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum,
18:25 et quibus polluta est terra : cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos.
18:26 Custodite legitima mea atque judicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos.
18:27 Omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam.
18:28 Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quæ fuit ante vos.
18:29 Omnis anima, quæ fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui.
18:30 Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester.