Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Dataset "bibel" has no matching book for this selection.

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

24:1 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

24:2 Præcipe filiis Israël, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas jugiter,

24:3 extra velum testimonii in tabernaculo fœderis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris.

24:4 Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini.

24:5 Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas :

24:6 quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues :

24:7 et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini.

24:8 Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israël fœdere sempiterno :

24:9 eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto : quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo.

24:10 Ecce autem egressus filius mulieris Israëlitidis, quem pepererat de viro ægyptio inter filios Israël, jurgatus est in castris cum viro Israëlita.

24:11 Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.)

24:12 Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid juberet Dominus.

24:13 Qui locutus est ad Moysen,

24:14 dicens : Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus.

24:15 Et ad filios Israël loqueris : Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum ;

24:16 et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur : lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.

24:17 Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur.

24:18 Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est, animam pro anima.

24:19 Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei :

24:20 fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet : qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur.

24:21 Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur.

24:22 Æquum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit : quia ego sum Dominus Deus vester.

24:23 Locutusque est Moyses ad filios Israël : et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi.