Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55
25:1 Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens :
25:2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino.
25:3 Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus :
25:4 septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini : agrum non seres, et vineam non putabis.
25:5 Quæ sponte gignet humus, non metes : et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam : annus enim requietionis terræ est :
25:6 sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te :
25:7 jumentis tuis et pecoribus, omnia quæ nascuntur præbebunt cibum.
25:8 Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem :
25:9 et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.
25:10 Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ : ipse est enim jubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam :
25:11 quia jubilæus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiæ non colligetis,
25:12 ob sanctificationem jubilæi : sed statim oblata comedetis.
25:13 Anno jubilæi, redient omnes ad possessiones suas.
25:14 Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilæi emes ab eo,
25:15 et juxta supputationem frugum vendet tibi.
25:16 Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et pretium : et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit : tempus enim frugum vendet tibi.
25:17 Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.
25:18 Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea : ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,
25:19 et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.
25:20 Quod si dixeritis : Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras ?
25:21 dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum :
25:22 seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum : donec nova nascantur, edetis vetera.
25:23 Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis :
25:24 unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis conditione vendetur.
25:25 Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat.
25:26 Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire,
25:27 computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit : et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.
25:28 Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilæum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum.
25:29 Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.
25:30 Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilæo.
25:31 Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrorum jure vendetur : si ante redempta non fuerit, in jubilæo revertetur ad dominum.
25:32 Ædes Levitarum quæ in urbibus sunt, semper possunt redimi :
25:33 si redemptæ non fuerint, in jubilæo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israël.
25:34 Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.
25:35 Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum,
25:36 ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti : time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.
25:37 Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges.
25:38 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus.
25:39 Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,
25:40 sed quasi mercenarius et colonus erit : usque ad annum jubilæum operabitur apud te,
25:41 et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem, ad possessionem patrum suorum.
25:42 Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Ægypti : non veneant conditione servorum :
25:43 ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.
25:44 Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt :
25:45 et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos :
25:46 et hæreditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum : fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam.
25:47 Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus :
25:48 post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum,
25:49 et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,
25:50 supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jubilæum : et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata.
25:51 Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilæum, secundum hos reddet et pretium :
25:52 si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,
25:53 quibus ante servivit mercedibus imputatis : non affliget eum violenter in conspectu tuo.
25:54 Quod si per hæc redimi non potuerit, anno jubilæo egredietur cum liberis suis.
25:55 Mei enim sunt servi filii Israël, quos eduxi de terra Ægypti.