Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38
7:1 Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est :
7:2 idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto : sanguis ejus per gyrum altaris fundetur.
7:3 Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia :
7:4 duos renunculos, et pinguedinem quæ juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis.
7:5 Et adolebit ea sacerdos super altare : incensum est Domini pro delicto.
7:6 Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est.
7:7 Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto : utriusque hostiæ lex una erit : ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.
7:8 Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus.
7:9 Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine præparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur :
7:10 sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura æqua per singulos dividetur.
7:11 Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino.
7:12 Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas :
7:13 panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quæ immolatur pro pacificis :
7:14 ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiæ sanguinem,
7:15 cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane.
7:16 Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die : sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est :
7:17 quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet.
7:18 Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti : quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit.
7:19 Caro, quæ aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni : qui fuerit mundus, vescetur ex ea.
7:20 Anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum, quæ oblata est Domino, peribit de populis suis.
7:21 Et quæ tetigerit immunditiam hominis, vel jumenti, sive omnis rei quæ polluere potest, et comederit de hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis.
7:22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
7:23 Loquere filiis Israël : Adipem ovis, et bovis, et capræ non comedetis.
7:24 Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus.
7:25 Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo.
7:26 Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus.
7:27 Omnis anima, quæ ederit sanguinem, peribit de populis suis.
7:28 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
7:29 Loquere filiis Israël, dicens : Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus.
7:30 Tenebit manibus adipem hostiæ, et pectusculum : cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti,
7:31 qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus.
7:32 Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis.
7:33 Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua.
7:34 Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israël.
7:35 Hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cæremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur,
7:36 et quæ præcepit eis dari Dominus a filiis Israël religione perpetua in generationibus suis.
7:37 Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis,
7:38 quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Israël ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.