Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Dataset "bibel" has no matching book for this selection.

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24

9:1 Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, ac majores natu Israël, dixitque ad Aaron :

9:2 Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino.

9:3 Et ad filios Israël loqueris : Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum, anniculos, et sine macula in holocaustum,

9:4 bovem et arietem pro pacificis : et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes : hodie enim Dominus apparebit vobis.

9:5 Tulerunt ergo cuncta quæ jusserat Moyses ad ostium tabernaculi : ubi cum omnis multitudo astaret,

9:6 ait Moyses : Iste est sermo, quem præcepit Dominus : facite, et apparebit vobis gloria ejus.

9:7 Et dixit ad Aaron : Accede ad altare, et immola pro peccato tuo : offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo : cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut præcepit Dominus.

9:8 Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo :

9:9 cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui : in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus.

9:10 Adipemque, et renunculos, ac reticulum jecoris, quæ sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut præceperat Dominus Moysi :

9:11 carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni.

9:12 Immolavit et holocausti victimam : obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus, quem fudit per altaris circuitum.

9:13 Ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt ; quæ omnia super altare cremavit igni,

9:14 lotis aqua prius intestinis et pedibus.

9:15 Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum : expiatoque altari,

9:16 fecit holocaustum,

9:17 addens in sacrificio libamenta, quæ pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque cæremoniis holocausti matutini.

9:18 Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi : obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum.

9:19 Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum jecoris,

9:20 posuerunt super pectora : cumque cremati essent adipes super altare,

9:21 pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut præceperat Moyses.

9:22 Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit.

9:23 Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini :

9:24 et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbæ, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.