Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Dataset "bibel" has no matching book for this selection.

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30

11:1 Et factum est, cum consummasset Jesus, præcipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et prædicaret in civitatibus eorum.

11:2 Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis,

11:3 ait illi : Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus ?

11:4 Et respondens Jesus ait illis : Euntes renuntiate Joanni quæ audistis, et vidistis.

11:5 Cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur :

11:6 et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.

11:7 Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ?

11:8 Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestitum ? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.

11:9 Sed quid existis videre ? prophetam ? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.

11:10 Hic est enim de quo scriptum est : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.

11:11 Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista : qui autem minor est in regno cælorum, major est illo.

11:12 A diebus autem Joannis Baptistæ usque nunc, regnum cælorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.

11:13 Omnes enim prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt :

11:14 et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.

11:15 Qui habet aures audiendi, audiat.

11:16 Cui autem similem æstimabo generationem istam ? Similis est pueris sedentibus in foro : qui clamantes coæqualibus

11:17 dicunt : Cecinimus vobis, et non saltastis : lamentavimus, et non planxistis.

11:18 Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt : Dæmonium habet.

11:19 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt : Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.

11:20 Tunc cœpit exprobrare civitatibus, in quibus factæ sunt plurimæ virtutes ejus, quia non egissent pœnitentiam :

11:21 Væ tibi Corozain, væ tibi Bethsaida : quia, si in Tyro et Sidone factæ essent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere pœnitentiam egissent.

11:22 Verumtamen dico vobis : Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis.

11:23 Et tu Capharnaum, numquid usque in cælum exaltaberis ? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.

11:24 Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.

11:25 In illo tempore respondens Jesus dixit : Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.

11:26 Ita Pater : quoniam sic fuit placitum ante te.

11:27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.

11:28 Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.

11:29 Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde : et invenietis requiem animabus vestris.

11:30 Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.