Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50
12:1 In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato : discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare.
12:2 Pharisæi autem videntes, dixerunt ei : Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis.
12:3 At ille dixit eis : Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant :
12:4 quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus ?
12:5 aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt ?
12:6 Dico autem vobis, quia templo major est hic.
12:7 Si autem sciretis, quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium : numquam condemnassetis innocentes :
12:8 dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.
12:9 Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.
12:10 Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes : Si licet sabbatis curare ? ut accusarent eum.
12:11 Ipse autem dixit illis : Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam ?
12:12 Quanto magis melior est homo ove ? itaque licet sabbatis benefacere.
12:13 Tunc ait homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.
12:14 Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.
12:15 Jesus autem sciens recessit inde : et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes :
12:16 et præcepit eis ne manifestum eum facerent.
12:17 Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem :
12:18 Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit.
12:19 Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus :
12:20 arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium :
12:21 et in nomine ejus gentes sperabunt.
12:22 Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret.
12:23 Et stupebant omnes turbæ, et dicebant : Numquid hic est filius David ?
12:24 Pharisæi autem audientes, dixerunt : Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum.
12:25 Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum divisum contra se desolabitur : et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.
12:26 Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est : quomodo ergo stabit regnum ejus ?
12:27 Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt.
12:28 Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei.
12:29 Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem ? et tunc domum illius diripiet.
12:30 Qui non est mecum, contra me est ; et qui non congregat mecum, spargit.
12:31 Ideo dico vobis : Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.
12:32 Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei : qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro.
12:33 Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum : aut facite arborem malam, et fructum ejus malum : siquidem ex fructu arbor agnoscitur.
12:34 Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali ? ex abundantia enim cordis os loquitur.
12:35 Bonus homo de bono thesauro profert bona : et malus homo de malo thesauro profert mala.
12:36 Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.
12:37 Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.
12:38 Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes : Magister, volumus a te signum videre.
12:39 Qui respondens ait illis : Generatio mala et adultera signum quærit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ.
12:40 Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus.
12:41 Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam : quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic.
12:42 Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam : quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic.
12:43 Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit.
12:44 Tunc dicit : Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam.
12:45 Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi : et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ.
12:46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quærentes loqui ei.
12:47 Dixit autem ei quidam : Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te.
12:48 At ipse respondens dicenti sibi, ait : Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei ?
12:49 Et extendens manum in discipulos suos, dixit : Ecce mater mea, et fratres mei.
12:50 Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.