Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51
24:1 Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi.
24:2 Ipse autem respondens dixit illis : Videtis hæc omnia ? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.
24:3 Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes : Dic nobis, quando hæc erunt ? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi ?
24:4 Et respondens Jesus, dixit eis : Videte ne quis vos seducat :
24:5 multi enim venient in nomine meo, dicentes : Ego sum Christus : et multos seducent.
24:6 Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini : oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis :
24:7 consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca :
24:8 hæc autem omnia initia sunt dolorum.
24:9 Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos : et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
24:10 Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.
24:11 Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos.
24:12 Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum :
24:13 qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
24:14 Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus : et tunc veniet consummatio.
24:15 Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat :
24:16 tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes :
24:17 et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua :
24:18 et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.
24:19 Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus !
24:20 Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato :
24:21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.
24:22 Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro : sed propter electos breviabuntur dies illi.
24:23 Tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, aut illic : nolite credere.
24:24 Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ : et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.
24:25 Ecce prædixi vobis.
24:26 Si ergo dixerint vobis : Ecce in deserto est, nolite exire ; Ecce in penetralibus, nolite credere.
24:27 Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem : ita erit et adventus Filii hominis.
24:28 Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ.
24:29 Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur :
24:30 et tunc parebit signum Filii hominis in cælo : et tunc plangent omnes tribus terræ : et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate.
24:31 Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna : et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum.
24:32 Ab arbore autem fici discite parabolam : cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas :
24:33 ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis.
24:34 Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant.
24:35 Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.
24:36 De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater.
24:37 Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis :
24:38 sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam,
24:39 et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes : ita erit et adventus Filii hominis.
24:40 Tunc duo erunt in agro : unus assumetur, et unus relinquetur.
24:41 Duæ molentes in mola : una assumetur, et una relinquetur.
24:42 Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.
24:43 Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
24:44 Ideo et vos estote parati : quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
24:45 Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore ?
24:46 Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem.
24:47 Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.
24:48 Si autem dixerit malus servus ille in corde suo : Moram fecit dominus meus venire :
24:49 et cœperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis :
24:50 veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat :
24:51 et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis : illic erit fletus et stridor dentium.