Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Dataset "bibel" has no matching book for this selection.

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

4:1 Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo.

4:2 Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit.

4:3 Et accedens tentator dixit ei : Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.

4:4 Qui respondens dixit : Scriptum est : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.

4:5 Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,

4:6 et dixit ei : Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim : Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

4:7 Ait illi Jesus : Rursum scriptum est : Non tentabis Dominum Deum tuum.

4:8 Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde : et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,

4:9 et dixit ei : Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.

4:10 Tunc dicit ei Jesus : Vade Satana : Scriptum est enim : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.

4:11 Tunc reliquit eum diabolus : et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.

4:12 Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam :

4:13 et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim :

4:14 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam :

4:15 Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilæa gentium :

4:16 populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam : et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis.

4:17 Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum.

4:18 Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores),

4:19 et ait illis : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.

4:20 At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.

4:21 Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua : et vocavit eos.

4:22 Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.

4:23 Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni : et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.

4:24 Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos :

4:25 et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem.