Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48
5:1 Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus,
5:2 et aperiens os suum docebat eos dicens :
5:3 Beati pauperes spiritu : quoniam ipsorum est regnum cælorum.
5:4 Beati mites : quoniam ipsi possidebunt terram.
5:5 Beati qui lugent : quoniam ipsi consolabuntur.
5:6 Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam : quoniam ipsi saturabuntur.
5:7 Beati misericordes : quoniam ipsi misericordiam consequentur.
5:8 Beati mundo corde : quoniam ipsi Deum videbunt.
5:9 Beati pacifici : quoniam filii Dei vocabuntur.
5:10 Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam : quoniam ipsorum est regnum cælorum.
5:11 Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me :
5:12 gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
5:13 Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur ? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.
5:14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita,
5:15 neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.
5:16 Sic luceat lux vestra coram hominibus : ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est.
5:17 Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas : non veni solvere, sed adimplere.
5:18 Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant.
5:19 Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum : qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum.
5:20 Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum.
5:21 Audistis quia dictum est antiquis : Non occides : qui autem occiderit, reus erit judicio.
5:22 Ego autem dico vobis : quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca : reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue : reus erit gehennæ ignis.
5:23 Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te :
5:24 relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo : et tunc veniens offeres munus tuum.
5:25 Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo : ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro : et in carcerem mittaris.
5:26 Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.
5:27 Audistis quia dictum est antiquis : Non mœchaberis.
5:28 Ego autem dico vobis : quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo.
5:29 Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.
5:30 Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.
5:31 Dictum est autem : Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.
5:32 Ego autem dico vobis : quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari : et qui dimissam duxerit, adulterat.
5:33 Iterum audistis quia dictum est antiquis : Non perjurabis : reddes autem Domino juramenta tua.
5:34 Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est :
5:35 neque per terram, quia scabellum est pedum ejus : neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis :
5:36 neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.
5:37 Sit autem sermo vester, est, est : non, non : quod autem his abundantius est, a malo est.
5:38 Audistis quia dictum est : Oculum pro oculo, et dentem pro dente.
5:39 Ego autem dico vobis, non resistere malo : sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram :
5:40 et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium :
5:41 et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.
5:42 Qui petit a te, da ei : et volenti mutuari a te, ne avertaris.
5:43 Audistis quia dictum est : Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.
5:44 Ego autem dico vobis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos :
5:45 ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est : qui solem suum oriri facit super bonos et malos : et pluit super justos et injustos.
5:46 Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis ? nonne et publicani hoc faciunt ?
5:47 Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis ? nonne et ethnici hoc faciunt ?
5:48 Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est.