Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Dataset "bibel" has no matching book for this selection.

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29

101:1 Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.

101:2 Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.

101:3 Non avertas faciem tuam a me : in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam ; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.

101:4 Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.

101:5 Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.

101:6 A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ.

101:7 Similis factus sum pellicano solitudinis ; factus sum sicut nycticorax in domicilio.

101:8 Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.

101:9 Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant :

101:10 quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam,

101:11 a facie iræ et indignationis tuæ : quia elevans allisisti me.

101:12 Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fœnum arui.

101:13 Tu autem, Domine, in æternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem.

101:14 Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus :

101:15 quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terræ ejus miserebuntur.

101:16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terræ gloriam tuam :

101:17 quia ædificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua.

101:18 Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum.

101:19 Scribantur hæc in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum.

101:20 Quia prospexit de excelso sancto suo ; Dominus de cælo in terram aspexit :

101:21 ut audiret gemitus compeditorum ; ut solveret filios interemptorum :

101:22 ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem :

101:23 in conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino.

101:24 Respondit ei in via virtutis suæ : Paucitatem dierum meorum nuntia mihi :

101:25 ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui.

101:26 Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt cæli.

101:27 Ipsi peribunt, tu autem permanes ; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur ;

101:28 tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

101:29 Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in sæculum dirigetur.