Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45
104:1 Alleluja. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ; annuntiate inter gentes opera ejus.
104:2 Cantate ei, et psallite ei ; narrate omnia mirabilia ejus.
104:3 Laudamini in nomine sancto ejus ; lætetur cor quærentium Dominum.
104:4 Quærite Dominum, et confirmamini ; quærite faciem ejus semper.
104:5 Mementote mirabilium ejus quæ fecit ; prodigia ejus, et judicia oris ejus :
104:6 semen Abraham servi ejus ; filii Jacob electi ejus.
104:7 Ipse Dominus Deus noster ; in universa terra judicia ejus.
104:8 Memor fuit in sæculum testamenti sui ; verbi quod mandavit in mille generationes :
104:9 quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac :
104:10 et statuit illud Jacob in præceptum, et Israël in testamentum æternum,
104:11 dicens : Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ :
104:12 cum essent numero brevi, paucissimi, et incolæ ejus.
104:13 Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
104:14 Non reliquit hominem nocere eis : et corripuit pro eis reges.
104:15 Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
104:16 Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit.
104:17 Misit ante eos virum : in servum venumdatus est, Joseph.
104:18 Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ; ferrum pertransiit animam ejus :
104:19 donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum.
104:20 Misit rex, et solvit eum ; princeps populorum, et dimisit eum.
104:21 Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ :
104:22 ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret.
104:23 Et intravit Israël in Ægyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham.
104:24 Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.
104:25 Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus.
104:26 Misit Moysen servum suum ; Aaron quem elegit ipsum.
104:27 Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham.
104:28 Misit tenebras, et obscuravit ; et non exacerbavit sermones suos.
104:29 Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum.
104:30 Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.
104:31 Dixit, et venit cœnomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum.
104:32 Posuit pluvias eorum grandinem : ignem comburentem in terra ipsorum.
104:33 Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum.
104:34 Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus :
104:35 et comedit omne fœnum in terra eorum, et comedit omnem fructum terræ eorum.
104:36 Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum.
104:37 Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus.
104:38 Lætata est Ægyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos.
104:39 Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.
104:40 Petierunt, et venit coturnix, et pane cæli saturavit eos.
104:41 Dirupit petram, et fluxerunt aquæ : abierunt in sicco flumina.
104:42 Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.
104:43 Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in lætitia.
104:44 Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt :
104:45 ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.