Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43
106:1 Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus.
106:2 Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos,
106:3 a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari.
106:4 Erraverunt in solitudine, in inaquoso ; viam civitatis habitaculi non invenerunt.
106:5 Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.
106:6 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos ;
106:7 et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis.
106:8 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
106:9 Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis.
106:10 Sedentes in tenebris et umbra mortis ; vinctos in mendicitate et ferro.
106:11 Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt.
106:12 Et humiliatum est in laboribus cor eorum ; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.
106:13 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum liberavit eos.
106:14 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit.
106:15 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
106:16 Quia contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit.
106:17 Suscepit eos de via iniquitatis eorum ; propter injustitias enim suas humiliati sunt.
106:18 Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
106:19 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos.
106:20 Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.
106:21 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
106:22 Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione.
106:23 Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis :
106:24 ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.
106:25 Dixit, et stetit spiritus procellæ, et exaltati sunt fluctus ejus.
106:26 Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos ; anima eorum in malis tabescebat.
106:27 Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est.
106:28 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum eduxit eos.
106:29 Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus.
106:30 Et lætati sunt quia siluerunt ; et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
106:31 Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
106:32 Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.
106:33 Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim ;
106:34 terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.
106:35 Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum.
106:36 Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis :
106:37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis.
106:38 Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis ; et jumenta eorum non minoravit.
106:39 Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore.
106:40 Effusa est contemptio super principes : et errare fecit eos in invio, et non in via.
106:41 Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias.
106:42 Videbunt recti, et lætabuntur ; et omnis iniquitas oppilabit os suum.
106:43 Quis sapiens, et custodiet hæc, et intelliget misericordias Domini ?