Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Dataset "bibel" has no matching book for this selection.

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

108:1 In finem. Psalmus David.

108:2 Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.

108:3 Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me : et expugnaverunt me gratis.

108:4 Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi ; ego autem orabam.

108:5 Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.

108:6 Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus.

108:7 Cum judicatur, exeat condemnatus ; et oratio ejus fiat in peccatum.

108:8 Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter.

108:9 Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua.

108:10 Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis.

108:11 Scrutetur fœnerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus.

108:12 Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus.

108:13 Fiant nati ejus in interitum ; in generatione una deleatur nomen ejus.

108:14 In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur.

108:15 Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum :

108:16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam,

108:17 et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde, mortificare.

108:18 Et dilexit maledictionem, et veniet ei ; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum ; et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus.

108:19 Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper præcingitur.

108:20 Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam.

108:21 Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua.

108:22 Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me.

108:23 Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locustæ.

108:24 Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum.

108:25 Et ego factus sum opprobrium illis ; viderunt me, et moverunt capita sua.

108:26 Adjuva me, Domine Deus meus ; salvum me fac secundum misericordiam tuam.

108:27 Et sciant quia manus tua hæc, et tu, Domine, fecisti eam.

108:28 Maledicent illi, et tu benedices : qui insurgunt in me confundantur ; servus autem tuus lætabitur.

108:29 Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua.

108:30 Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum :

108:31 quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.