Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26
113:1 Alleluja. In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro,
113:2 facta est Judæa sanctificatio ejus ; Israël potestas ejus.
113:3 Mare vidit, et fugit ; Jordanis conversus est retrorsum.
113:4 Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.
113:5 Quid est tibi, mare, quod fugisti ? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?
113:6 montes, exsultastis sicut arietes ? et colles, sicut agni ovium ?
113:7 A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob :
113:8 qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.
113:9 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam :
113:10 super misericordia tua et veritate tua ; nequando dicant gentes : Ubi est Deus eorum ?
113:11 Deus autem noster in cælo ; omnia quæcumque voluit fecit.
113:12 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
113:13 Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.
113:14 Aures habent, et non audient ; nares habent, et non odorabunt.
113:15 Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt ; non clamabunt in gutture suo.
113:16 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
113:17 Domus Israël speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
113:18 Domus Aaron speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
113:19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
113:20 Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël ; benedixit domui Aaron.
113:21 Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.
113:22 Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.
113:23 Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram.
113:24 Cælum cæli Domino ; terram autem dedit filiis hominum.
113:25 Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum :
113:26 sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.