Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
121:1 Canticum graduum. Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi : In domum Domini ibimus.
121:2 Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.
121:3 Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.
121:4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini : testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini.
121:5 Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.
121:6 Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.
121:7 Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.
121:8 Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.
121:9 Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.