Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Dataset "bibel" has no matching book for this selection.

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

134:1 Alleluja. Laudate nomen Domini ; laudate, servi, Dominum :

134:2 qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.

134:3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus ; psallite nomini ejus, quoniam suave.

134:4 Quoniam Jacob elegit sibi Dominus ; Israël in possessionem sibi.

134:5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis.

134:6 Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.

134:7 Educens nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit ; qui producit ventos de thesauris suis.

134:8 Qui percussit primogenita Ægypti, ab homine usque ad pecus.

134:9 Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte : in Pharaonem, et in omnes servos ejus.

134:10 Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes :

134:11 Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan :

134:12 et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israël populo suo.

134:13 Domine, nomen tuum in æternum ; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.

134:14 Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur.

134:15 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.

134:16 Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.

134:17 Aures habent, et non audient ; neque enim est spiritus in ore ipsorum.

134:18 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.

134:19 Domus Israël, benedicite Domino ; domus Aaron, benedicite Domino.

134:20 Domus Levi, benedicite Domino ; qui timetis Dominum, benedicite Domino.

134:21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.