Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
138:1 In finem, psalmus David. Domine, probasti me, et cognovisti me ;
138:2 tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.
138:3 Intellexisti cogitationes meas de longe ; semitam meam et funiculum meum investigasti :
138:4 et omnes vias meas prævidisti, quia non est sermo in lingua mea.
138:5 Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.
138:6 Mirabilis facta est scientia tua ex me ; confortata est, et non potero ad eam.
138:7 Quo ibo a spiritu tuo ? et quo a facie tua fugiam ?
138:8 Si ascendero in cælum, tu illic es ; si descendero in infernum, ades.
138:9 Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris,
138:10 etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.
138:11 Et dixi : Forsitan tenebræ conculcabunt me ; et nox illuminatio mea in deliciis meis.
138:12 Quia tenebræ non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur : sicut tenebræ ejus, ita et lumen ejus.
138:13 Quia tu possedisti renes meos ; suscepisti me de utero matris meæ.
138:14 Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es ; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
138:15 Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto ; et substantia mea in inferioribus terræ.
138:16 Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis.
138:17 Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus ; nimis confortatus est principatus eorum.
138:18 Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum.
138:19 Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me :
138:20 quia dicitis in cogitatione : Accipient in vanitate civitates tuas.
138:21 Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam ?
138:22 Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi.
138:23 Proba me, Deus, et scito cor meum ; interroga me, et cognosce semitas meas.
138:24 Et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in via æterna.