Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
140:1 Psalmus David. Domine, clamavi ad te : exaudi me ; intende voci meæ, cum clamavero ad te.
140:2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
140:3 Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis.
140:4 Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis ; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum.
140:5 Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me : oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum :
140:6 absorpti sunt juncti petræ judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt.
140:7 Sicut crassitudo terræ erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum.
140:8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei ; in te speravi, non auferas animam meam.
140:9 Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.
140:10 Cadent in retiaculo ejus peccatores : singulariter sum ego, donec transeam.