Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Dataset "bibel" has no matching book for this selection.

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

145:1 Alleluja, Aggæi et Zachariæ.

145:2 Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea ; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,

145:3 in filiis hominum, in quibus non est salus.

145:4 Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.

145:5 Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius :

145:6 qui fecit cælum et terram, mare, et omnia quæ in eis sunt.

145:7 Qui custodit veritatem in sæculum ; facit judicium injuriam patientibus ; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos ;

145:8 Dominus illuminat cæcos. Dominus erigit elisos ; Dominus diligit justos.

145:9 Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.

145:10 Regnabit Dominus in sæcula ; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.