Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
24:1 In finem. Psalmus David. Ad te, Domine, levavi animam meam :
24:2 Deus meus, in te confido ; non erubescam.
24:3 Neque irrideant me inimici mei : etenim universi qui sustinent te, non confundentur.
24:4 Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me.
24:5 Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.
24:6 Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quæ a sæculo sunt.
24:7 Delicta juventutis meæ, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.
24:8 Dulcis et rectus Dominus ; propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
24:9 Diriget mansuetos in judicio ; docebit mites vias suas.
24:10 Universæ viæ Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.
24:11 Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo ; multum est enim.
24:12 Quis est homo qui timet Dominum ? legem statuit ei in via quam elegit.
24:13 Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus hæreditabit terram.
24:14 Firmamentum est Dominus timentibus eum ; et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
24:15 Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
24:16 Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego.
24:17 Tribulationes cordis mei multiplicatæ sunt : de necessitatibus meis erue me.
24:18 Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea.
24:19 Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.
24:20 Custodi animam meam, et erue me : non erubescam, quoniam speravi in te.
24:21 Innocentes et recti adhæserunt mihi, quia sustinui te.
24:22 Libera, Deus, Israël ex omnibus tribulationibus suis.