Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Dataset "bibel" has no matching book for this selection.

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

31:1 Ipsi David intellectus. Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.

31:2 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.

31:3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.

31:4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.

31:5 Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino ; et tu remisisti impietatem peccati mei.

31:6 Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.

31:7 Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me ; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.

31:8 Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris ; firmabo super te oculos meos.

31:9 Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.

31:10 Multa flagella peccatoris ; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.

31:11 Lætamini in Domino, et exsultate, justi ; et gloriamini, omnes recti corde.