Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
32:1 Psalmus David. Exsultate, justi, in Domino ; rectos decet collaudatio.
32:2 Confitemini Domino in cithara ; in psalterio decem chordarum psallite illi.
32:3 Cantate ei canticum novum ; bene psallite ei in vociferatione.
32:4 Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.
32:5 Diligit misericordiam et judicium ; misericordia Domini plena est terra.
32:6 Verbo Domini cæli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
32:7 Congregans sicut in utre aquas maris ; ponens in thesauris abyssos.
32:8 Timeat Dominum omnis terra ; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
32:9 Quoniam ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit et creata sunt.
32:10 Dominus dissipat consilia gentium ; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.
32:11 Consilium autem Domini in æternum manet ; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.
32:12 Beata gens cujus est Dominus Deus ejus ; populus quem elegit in hæreditatem sibi.
32:13 De cælo respexit Dominus ; vidit omnes filios hominum.
32:14 De præparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram :
32:15 qui finxit sigillatim corda eorum ; qui intelligit omnia opera eorum.
32:16 Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suæ.
32:17 Fallax equus ad salutem ; in abundantia autem virtutis suæ non salvabitur.
32:18 Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus :
32:19 ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.
32:20 Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est.
32:21 Quia in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.
32:22 Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.