Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Dataset "bibel" has no matching book for this selection.

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

35:1 In finem. Servo Domini ipsi David.

35:2 Dixit injustus ut delinquat in semetipso : non est timor Dei ante oculos ejus.

35:3 Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.

35:4 Verba oris ejus iniquitas, et dolus ; noluit intelligere ut bene ageret.

35:5 Iniquitatem meditatus est in cubili suo ; astitit omni viæ non bonæ : malitiam autem non odivit.

35:6 Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.

35:7 Justitia tua sicut montes Dei ; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,

35:8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.

35:9 Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos :

35:10 quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen.

35:11 Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.

35:12 Non veniat mihi pes superbiæ, et manus peccatoris non moveat me.

35:13 Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem ; expulsi sunt, nec potuerunt stare.