Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
3:1 Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.
3:2 Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ? Multi insurgunt adversum me ;
3:3 multi dicunt animæ meæ : Non est salus ipsi in Deo ejus.
3:4 Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.
3:5 Voce mea ad Dominum clamavi ; et exaudivit me de monte sancto suo.
3:6 Ego dormivi, et soporatus sum ; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
3:7 Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine ; salvum me fac, Deus meus.
3:8 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ; dentes peccatorum contrivisti.
3:9 Domini est salus ; et super populum tuum benedictio tua.