Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26
43:1 In finem. Filiis Core ad intellectum.
43:2 Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.
43:3 Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos ; afflixisti populos, et expulisti eos.
43:4 Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos : sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.
43:5 Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.
43:6 In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.
43:7 Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me :
43:8 salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti.
43:9 In Deo laudabimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in sæculum.
43:10 Nunc autem repulisti et confudisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.
43:11 Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, et qui oderunt nos diripiebant sibi.
43:12 Dedisti nos tamquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos.
43:13 Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum.
43:14 Posuisti nos opprobrium vicinis nostris ; subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.
43:15 Posuisti nos in similitudinem gentibus ; commotionem capitis in populis.
43:16 Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meæ cooperuit me :
43:17 a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.
43:18 Hæc omnia venerunt super nos ; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo.
43:19 Et non recessit retro cor nostrum ; et declinasti semitas nostras a via tua :
43:20 quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.
43:21 Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum,
43:22 nonne Deus requiret ista ? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die ; æstimati sumus sicut oves occisionis.
43:23 Exsurge ; quare obdormis, Domine ? exsurge, et ne repellas in finem.
43:24 Quare faciem tuam avertis ? oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ ?
43:25 Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra ; conglutinatus est in terra venter noster.
43:26 Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.