Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Dataset "bibel" has no matching book for this selection.

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

49:1 Psalmus Asaph. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.

49:2 Ex Sion species decoris ejus :

49:3 Deus manifeste veniet ; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet ; et in circuitu ejus tempestas valida.

49:4 Advocabit cælum desursum, et terram, discernere populum suum.

49:5 Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.

49:6 Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.

49:7 Audi, populus meus, et loquar ; Israël, et testificabor tibi : Deus, Deus tuus ego sum.

49:8 Non in sacrificiis tuis arguam te ; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.

49:9 Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos :

49:10 quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves.

49:11 Cognovi omnia volatilia cæli, et pulchritudo agri mecum est.

49:12 Si esuriero, non dicam tibi : meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus.

49:13 Numquid manducabo carnes taurorum ? aut sanguinem hircorum potabo ?

49:14 Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.

49:15 Et invoca me in die tribulationis : eruam te, et honorificabis me.

49:16 Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas ? et assumis testamentum meum per os tuum ?

49:17 Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.

49:18 Si videbas furem, currebas cum eo ; et cum adulteris portionem tuam ponebas.

49:19 Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.

49:20 Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum.

49:21 Hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis : arguam te, et statuam contra faciem tuam.

49:22 Intelligite hæc, qui obliviscimini Deum, nequando rapiat, et non sit qui eripiat.

49:23 Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.