Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
51:1 In finem. Intellectus David,
51:2 cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech.
51:3 Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate ?
51:4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ; sicut novacula acuta fecisti dolum.
51:5 Dilexisti malitiam super benignitatem ; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.
51:6 Dilexisti omnia verba præcipitationis ; lingua dolosa.
51:7 Propterea Deus destruet te in finem ; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.
51:8 Videbunt justi, et timebunt ; et super eum ridebunt, et dicent :
51:9 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua.
51:10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.
51:11 Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.