Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Dataset "bibel" has no matching book for this selection.

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

62:1 Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ.

62:2 Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea !

62:3 In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.

62:4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.

62:5 Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas.

62:6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.

62:7 Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te.

62:8 Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.

62:9 Adhæsit anima mea post te ; me suscepit dextera tua.

62:10 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam : introibunt in inferiora terræ ;

62:11 tradentur in manus gladii : partes vulpium erunt.

62:12 Rex vero lætabitur in Deo ; laudabuntur omnes qui jurant in eo : quia obstructum est os loquentium iniqua.