Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
74:1 In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.
74:2 Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum ; narrabimus mirabilia tua.
74:3 Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.
74:4 Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea : ego confirmavi columnas ejus.
74:5 Dixi iniquis : Nolite inique agere : et delinquentibus : Nolite exaltare cornu :
74:6 nolite extollere in altum cornu vestrum ; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
74:7 Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus :
74:8 quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat :
74:9 quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc ; verumtamen fæx ejus non est exinanita : bibent omnes peccatores terræ.
74:10 Ego autem annuntiabo in sæculum ; cantabo Deo Jacob :
74:11 et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.