Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Dataset "bibel" has no matching book for this selection.

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

75:1 In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.

75:2 Notus in Judæa Deus ; in Israël magnum nomen ejus.

75:3 Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.

75:4 Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.

75:5 Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis ;

75:6 turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.

75:7 Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.

75:8 Tu terribilis es ; et quis resistet tibi ? ex tunc ira tua.

75:9 De cælo auditum fecisti judicium : terra tremuit et quievit

75:10 cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ.

75:11 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.

75:12 Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera : terribili,

75:13 et ei qui aufert spiritum principum : terribili apud reges terræ.