Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17
80:1 In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph.
80:2 Exsultate Deo adjutori nostro ; jubilate Deo Jacob.
80:3 Sumite psalmum, et date tympanum ; psalterium jucundum cum cithara.
80:4 Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ :
80:5 quia præceptum in Israël est, et judicium Deo Jacob.
80:6 Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti ; linguam quam non noverat, audivit.
80:7 Divertit ab oneribus dorsum ejus ; manus ejus in cophino servierunt.
80:8 In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis ; probavi te apud aquam contradictionis.
80:9 Audi, populus meus, et contestabor te. Israël, si audieris me,
80:10 non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.
80:11 Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud.
80:12 Et non audivit populus meus vocem meam, et Israël non intendit mihi.
80:13 Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ; ibunt in adinventionibus suis.
80:14 Si populus meus audisset me, Israël si in viis meis ambulasset,
80:15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam.
80:16 Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula.
80:17 Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.