Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Dataset "bibel" has no matching book for this selection.

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19

87:1 Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ.

87:2 Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi et nocte coram te.

87:3 Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam.

87:4 Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.

87:5 Æstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio,

87:6 inter mortuos liber ; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.

87:7 Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis.

87:8 Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.

87:9 Longe fecisti notos meos a me ; posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar ;

87:10 oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die ; expandi ad te manus meas.

87:11 Numquid mortuis facies mirabilia ? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ?

87:12 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione ?

87:13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua ? et justitia tua in terra oblivionis ?

87:14 Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te.

87:15 Ut quid, Domine, repellis orationem meam ; avertis faciem tuam a me ?

87:16 Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea ; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.

87:17 In me transierunt iræ tuæ, et terrores tui conturbaverunt me :

87:18 circumdederunt me sicut aqua tota die ; circumdederunt me simul.

87:19 Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.