Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53
88:1 Intellectus Ethan Ezrahitæ.
88:2 Misericordias Domini in æternum cantabo ; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
88:3 Quoniam dixisti : In æternum misericordia ædificabitur in cælis ; præparabitur veritas tua in eis.
88:4 Disposui testamentum electis meis ; juravi David servo meo :
88:5 Usque in æternum præparabo semen tuum, et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam.
88:6 Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine ; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
88:7 Quoniam quis in nubibus æquabitur Domino ; similis erit Deo in filiis Dei ?
88:8 Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.
88:9 Domine Deus virtutum, quis similis tibi ? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
88:10 Tu dominaris potestati maris ; motum autem fluctuum ejus tu mitigas.
88:11 Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum ; in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.
88:12 Tui sunt cæli, et tua est terra : orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti ;
88:13 aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt :
88:14 tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua :
88:15 justitia et judicium præparatio sedis tuæ : misericordia et veritas præcedent faciem tuam.
88:16 Beatus populus qui scit jubilationem : Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,
88:17 et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur.
88:18 Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
88:19 Quia Domini est assumptio nostra, et sancti Israël regis nostri.
88:20 Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti : Posui adjutorium in potente, et exaltavi electum de plebe mea.
88:21 Inveni David, servum meum ; oleo sancto meo unxi eum.
88:22 Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum.
88:23 Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
88:24 Et concidam a facie ipsius inimicos ejus, et odientes eum in fugam convertam.
88:25 Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.
88:26 Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus.
88:27 Ipse invocabit me : Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meæ.
88:28 Et ego primogenitum ponam illum, excelsum præ regibus terræ.
88:29 In æternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi.
88:30 Et ponam in sæculum sæculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies cæli.
88:31 Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint ;
88:32 si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint :
88:33 visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum ;
88:34 misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea,
88:35 neque profanabo testamentum meum : et quæ procedunt de labiis meis non faciam irrita.
88:36 Semel juravi in sancto meo, si David mentiar :
88:37 semen ejus in æternum manebit. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,
88:38 et sicut luna perfecta in æternum, et testis in cælo fidelis.
88:39 Tu vero repulisti et despexisti ; distulisti christum tuum.
88:40 Evertisti testamentum servi tui ; profanasti in terra sanctuarium ejus.
88:41 Destruxisti omnes sepes ejus ; posuisti firmamentum ejus formidinem.
88:42 Diripuerunt eum omnes transeuntes viam ; factus est opprobrium vicinis suis.
88:43 Exaltasti dexteram deprimentium eum ; lætificasti omnes inimicos ejus.
88:44 Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es auxiliatus ei in bello.
88:45 Destruxisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terram collisisti.
88:46 Minorasti dies temporis ejus ; perfudisti eum confusione.
88:47 Usquequo, Domine, avertis in finem ? exardescet sicut ignis ira tua ?
88:48 Memorare quæ mea substantia : numquid enim vane constituisti omnes filios hominum ?
88:49 Quis est homo qui vivet et non videbit mortem ? eruet animam suam de manu inferi ?
88:50 Ubi sunt misericordiæ tuæ antiquæ, Domine, sicut jurasti David in veritate tua ?
88:51 Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium :
88:52 quod exprobraverunt inimici tui, Domine ; quod exprobraverunt commutationem christi tui.
88:53 Benedictus Dominus in æternum. Fiat, fiat.