Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Dataset "bibel" has no matching book for this selection.

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

91:1 Psalmus cantici, in die sabbati.

91:2 Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime :

91:3 ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem,

91:4 in decachordo, psalterio ; cum cantico, in cithara.

91:5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua ; et in operibus manuum tuarum exsultabo.

91:6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.

91:7 Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc.

91:8 Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sæculum sæculi :

91:9 tu autem Altissimus in æternum, Domine.

91:10 Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt ; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.

91:11 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi.

91:12 Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.

91:13 Justus ut palma florebit ; sicut cedrus Libani multiplicabitur.

91:14 Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.

91:15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt :

91:16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.