Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Dataset "bibel" has no matching book for this selection.

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

94:1 Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino ; jubilemus Deo salutari nostro ;

94:2 præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei :

94:3 quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.

94:4 Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt ;

94:5 quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.

94:6 Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos :

94:7 quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.

94:8 Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra

94:9 sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt me, et viderunt opera mea.

94:10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi : Semper hi errant corde.

94:11 Et isti non cognoverunt vias meas : ut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.