Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
95:1 Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum ; cantate Domino omnis terra.
95:2 Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ; annuntiate de die in diem salutare ejus.
95:3 Annuntiate inter gentes gloriam ejus ; in omnibus populis mirabilia ejus.
95:4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis : terribilis est super omnes deos.
95:5 Quoniam omnes dii gentium dæmonia ; Dominus autem cælos fecit.
95:6 Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
95:7 Afferte Domino, patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem ;
95:8 afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus ;
95:9 adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra ;
95:10 dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur ; judicabit populos in æquitate.
95:11 Lætentur cæli, et exsultet terra ; commoveatur mare et plenitudo ejus ;
95:12 gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
95:13 a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.