Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Dataset "bibel" has no matching book for this selection.

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

10:1 Hæc illum qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit,

10:2 et eduxit illum a delicto suo, et dedit illi virtutem continendi omnia.

10:3 Ab hac ut recessit injustus in ira sua, per iram homicidii fraterni deperiit.

10:4 Propter quem cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia, per contemptibile lignum justum gubernans.

10:5 Hæc et in consensu nequitiæ, cum se nationes contulissent, scivit justum, et conservavit sine querela Deo, et in filii misericordia fortem custodivit.

10:6 Hæc justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in Pentapolim :

10:7 quibus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores : et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis.

10:8 Sapientiam enim prætereuntes, non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona, sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam, ut in his quæ peccaverunt nec latere potuissent.

10:9 Sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit.

10:10 Hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum ; honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius.

10:11 In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum.

10:12 Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum : et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia.

10:13 Hæc venditum justum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum ; descenditque cum illo in foveam,

10:14 et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos qui eum deprimebant : et mendaces ostendit qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem æternam.

10:15 Hæc populum justum et semen sine querela liberavit a nationibus quæ illum deprimebant.

10:16 Intravit in animam servi Dei, et stetit contra reges horrendos in portentis et signis.

10:17 Et reddidit justis mercedem laborum suorum, et deduxit illos in via mirabili : et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem ;

10:18 transtulit illos per mare Rubrum, et transvexit illos per aquam nimiam.

10:19 Inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo justi tulerunt spolia impiorum,

10:20 et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter :

10:21 quoniam sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas.