Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Dataset "bibel" has no matching book for this selection.

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26

11:1 Direxit opera eorum in manibus prophetæ sancti.

11:2 Iter fecerunt per deserta quæ non habitabantur, et in locis desertis fixerunt casas.

11:3 Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt.

11:4 Sitierunt, et invocaverunt te, et data est illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro.

11:5 Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum a defectione potus sui, et in eis cum abundarent filii Israël lætati sunt : per hæc, cum illis deessent, bene cum illis actum est.

11:6 Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis, humanum sanguinem dedisti injustis.

11:7 Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum, dedisti illis abundantem aquam insperate,

11:8 ostendens per sitim quæ tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares.

11:9 Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur.

11:10 Hos quidem tamquam pater monens probasti ; illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti.

11:11 Absentes enim, et præsentes, similiter torquebantur.

11:12 Duplex enim illos acceperat tædium et gemitus, cum memoria præteritorum.

11:13 Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus.

11:14 Quem enim in expositione prava projectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt, non similiter justis sitientes.

11:15 Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam ;

11:16 ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquetur.

11:17 Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones,

11:18 aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes ;

11:19 quarum non solum læsura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere.

11:20 Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuæ : sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti.

11:21 Multum enim valere, tibi soli supererat semper : et virtuti brachii tui quis resistet ?

11:22 Quoniam tamquam momentum stateræ, sic est ante te orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram.

11:23 Sed misereris omnium, quia omnia potes ; et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam.

11:24 Diligis enim omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti ; nec enim odiens aliquid constituisti aut fecisti.

11:25 Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses ? aut quod a te vocatum non esset conservaretur ?

11:26 Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas.