Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
13:1 Vani autem sunt omnes homines in quibus non subest scientia Dei ; et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex :
13:2 sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aërem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam, rectores orbis terrarum deos putaverunt.
13:3 Quorum si specie delectati, deos putaverunt, sciant quanto his dominator eorum speciosior est : speciei enim generator hæc omnia constituit.
13:4 Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt, intelligant ab illis quoniam qui hæc fecit fortior est illis :
13:5 a magnitudine enim speciei et creaturæ cognoscibiliter poterit creator horum videri.
13:6 Sed tamen adhuc in his minor est querela ; et hi enim fortasse errant, Deum quærentes, et volentes invenire.
13:7 Etenim cum in operibus illius conversentur inquirunt, et persuasum habent quoniam bona sunt quæ videntur.
13:8 Iterum autem nec his debet ignosci.
13:9 Si enim tantum potuerunt scire ut possent æstimare sæculum, quomodo hujus Dominum non facilius invenerunt ?
13:10 Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum : aurum et argentum, artis inventionem, et similitudines animalium, aut lapidem inutilem, opus manus antiquæ.
13:11 Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit, et hujus docte eradat omnem corticem, et arte sua usus diligenter fabricet vas utile in conversationem vitæ ;
13:12 reliquiis autem ejus operis ad præparationem escæ abutatur,
13:13 et reliquum horum quod ad nullos usus facit, lignum curvum et vorticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam, et per scientiam suæ artis figuret illud, et assimilet illud imagini hominis,
13:14 aut alicui ex animalibus illud comparet : perliniens rubrica, et rubicundum faciens fuco colorem illius, et omnem maculam quæ in illo est perliniens ;
13:15 et faciat ei dignam habitationem, et in pariete ponens illud, et confirmans ferro
13:16 ne forte cadat, prospiciens illi : sciens quoniam non potest adjuvare se : imago enim est, et opus est illi adjutorium.
13:17 Et de substantia sua, et de filiis suis, et de nuptiis votum faciens inquirit : non erubescit loqui cum illo qui sine anima est.
13:18 Et pro sanitate quidem infirmum deprecatur, et pro vita rogat mortuum, et in adjutorium inutilem invocat.
13:19 Et pro itinere petit ab eo qui ambulare non potest ; et de acquirendo, et de operando, et de omnium rerum eventu, petit ab eo qui in omnibus est inutilis.