Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
18:1 Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te ;
18:2 et qui ante læsi erant, quia non lædebantur, gratias agebant, et ut esset differentia, donum petebant.
18:3 Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotæ viæ, et solem sine læsura boni hospitii præstitisti.
18:4 Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiebant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari.
18:5 Cum cogitarent justorum occidere infantes, et uno exposito filio et liberato, in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti, et pariter illos perdidisti in aqua valida.
18:6 Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes quibus juramentis crediderunt, animæquiores essent.
18:7 Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum, injustorum autem exterminatio.
18:8 Sicut enim læsisti adversarios, sic et nos provocans magnificasti.
18:9 Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum, et justitiæ legem in concordia disposuerunt ; similiter et bona et mala recepturos justos, patrum jam decantantes laudes.
18:10 Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium.
18:11 Simili autem pœna servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus.
18:12 Similiter ergo omnes, uno nomine mortis, mortuos habebant innumerabiles : nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento quæ erat præclarior natio illorum exterminata est.
18:13 De omnibus enim non credentes, propter veneficia ; tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse.
18:14 Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet,
18:15 omnipotens sermo tuus de cælo, a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit,
18:16 gladius acutus insimulatum imperium tuum portans : et stans, replevit omnia morte, et usque ad cælum attingebat stans in terra.
18:17 Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati.
18:18 Et alius alibi projectus semivivus, propter quam moriebatur causam demonstrabat mortis.
18:19 Visiones enim quæ illos turbaverunt hæc præmonebant, ne inscii quare mala patiebantur perirent.
18:20 Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis, et commotio in eremo facta est multitudinis : sed non diu permansit ira tua.
18:21 Prosperans enim homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suæ scutum, orationem et per incensum deprecationem allegans, restitit iræ, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus.
18:22 Vicit autem turbas non in virtute corporis, nec armaturæ potentia : sed verbo illum qui se vexabat subjecit, juramenta parentum et testamentum commemorans.
18:23 Cum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit, et amputavit impetum, et divisit illam quæ ad vivos ducebat viam.
18:24 In veste enim poderis quam habebat, totus erat orbis terrarum ; et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta, et magnificentia tua in diademate capitis illius sculpta erat.
18:25 His autem cessit qui exterminabat, et hæc extimuit : erat enim sola tentatio iræ sufficiens.