Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
2:1 Dixerunt enim cogitantes apud se non recte : Exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis.
2:2 Quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus. Quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum :
2:3 qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aër ; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata.
2:4 Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum.
2:5 Umbræ enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri : quoniam consignata est, et nemo revertitur.
2:6 Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter.
2:7 Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non prætereat nos flos temporis.
2:8 Coronemus nos rosis antequam marcescant ; nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra :
2:9 nemo nostrum exsors sit luxuriæ nostræ. Ubique relinquamus signa lætitiæ, quoniam hæc est pars nostra, et hæc est sors.
2:10 Opprimamus pauperem justum, et non parcamus viduæ, nec veterani revereamur canos multi temporis :
2:11 sit autem fortitudo nostra lex justitiæ ; quod enim infirmum est, inutile invenitur.
2:12 Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ.
2:13 Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat.
2:14 Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum.
2:15 Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatæ sunt viæ ejus.
2:16 Tamquam nugaces æstimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis, et præfert novissima justorum, et gloriatur patrem se habere Deum.
2:17 Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quæ ventura sunt illi, et sciemus quæ erunt novissima illius.
2:18 Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum.
2:19 Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam ejus, et probemus patientiam illius.
2:20 Morte turpissima condemnemus eum ; erit enim ei respectus ex sermonibus illius.
2:21 Hæc cogitaverunt, et erraverunt : excæcavit enim illos malitia eorum.
2:22 Et nescierunt sacramenta Dei : neque mercedem speraverunt justitiæ, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum.
2:23 Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum.
2:24 Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum : imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.