Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19
3:1 Justorum autem animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis.
3:2 Visi sunt oculis insipientium mori, et æstimata est afflictio exitus illorum,
3:3 et quod a nobis est iter exterminium ; illi autem sunt in pace :
3:4 etsi coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est.
3:5 In paucis vexati sunt, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se.
3:6 Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum.
3:7 Fulgebunt justi et tamquam scintillæ in arundineto discurrent.
3:8 Judicabunt nationes, et dominabuntur populis, et regnabit Dominus illorum in perpetuum.
3:9 Qui confidunt in illo intelligent veritatem, et fideles in dilectione acquiescent illi, quoniam donum et pax est electis ejus.
3:10 Impii autem secundum quæ cogitaverunt correptionem habebunt : qui neglexerunt justum, et a Domino recesserunt.
3:11 Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est : et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.
3:12 Mulieres eorum insensatæ sunt, et nequissimi filii eorum.
3:13 Maledicta creatura eorum, quoniam felix est sterilis ; et incoinquinata, quæ nescivit thorum in delicto, habebit fructum in respectione animarum sanctarum ;
3:14 et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima : dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima.
3:15 Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quæ non concidat radix sapientiæ.
3:16 Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt, et ab iniquo thoro semen exterminabitur.
3:17 Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur, et sine honore erit novissima senectus illorum :
3:18 et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem.
3:19 Nationis enim iniquæ diræ sunt consummationes.