Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
4:1 O quam pulchra est casta generatio, cum claritate ! immortalis est enim memoria illius, quoniam et apud Deum nota est, et apud homines.
4:2 Cum præsens est, imitantur illam, et desiderant eam cum se eduxerit ; et in perpetuum coronata triumphat, incoinquinatorum certaminum præmium vincens.
4:3 Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis, et spuria vitulamina non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt.
4:4 Etsi in ramis in tempore germinaverint, infirmiter posita, a vento commovebuntur, et a nimietate ventorum eradicabuntur.
4:5 Confringentur enim rami inconsummati ; et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum, et ad nihilum apti.
4:6 Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua.
4:7 Justus autem si morte præoccupatus fuerit, in refrigerio erit ;
4:8 senectus enim venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata : cani autem sunt sensus hominis,
4:9 et ætas senectutis vita immaculata.
4:10 Placens Deo factus est dilectus, et vivens inter peccatores translatus est.
4:11 Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius.
4:12 Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona, et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia.
4:13 Consummatus in brevi, explevit tempora multa ;
4:14 placita enim erat Deo anima illius : propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum. Populi autem videntes, et non intelligentes, nec ponentes in præcordiis talia,
4:15 quoniam gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus, et respectus in electos illius.
4:16 Condemnat autem justus mortuus vivos impios, et juventus celerius consummata longam vitam injusti.
4:17 Videbunt enim finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus, et quare munierit illum Dominus.
4:18 Videbunt, et contemnent eum ; illos autem Dominus irridebit.
4:19 Et erunt post hæc decidentes sine honore, et in contumelia inter mortuos in perpetuum : quoniam disrumpet illos inflatos sine voce, et commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur, et erunt gementes, et memoria illorum peribit.
4:20 Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.