Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30
7:1 Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius qui prior factus est : et in ventre matris figuratus sum caro ;
7:2 decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine : ex semine hominis, et delectamento somni conveniente.
7:3 Et ego natus accepi communem aërem, et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans.
7:4 In involumentis nutritus sum, et curis magnis :
7:5 nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium.
7:6 Unus ergo introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus.
7:7 Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus ; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ :
7:8 et præposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius.
7:9 Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius.
7:10 Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inextinguibile est lumen illius.
7:11 Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius ;
7:12 et lætatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est.
7:13 Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo.
7:14 Infinitus enim thesaurus est hominibus ; quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei, propter disciplinæ dona commendati.
7:15 Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, et præsumere digna horum quæ mihi dantur : quoniam ipse sapientiæ dux est, et sapientium emendator.
7:16 In manu enim illius et nos et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina.
7:17 Ipse enim dedit mihi horum quæ sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum,
7:18 initium, et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum,
7:19 anni cursus, et stellarum dispositiones,
7:20 naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum.
7:21 Et quæcumque sunt absconsa et improvisa didici : omnium enim artifex docuit me sapientia.
7:22 Est enim in illa spiritus intelligentiæ, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens,
7:23 humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus, intelligibilis, mundus, subtilis.
7:24 Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia : attingit autem ubique propter suam munditiam.
7:25 Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil inquinatum in eam incurrit :
7:26 candor est enim lucis æternæ, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius.
7:27 Et cum sit una, omnia potest ; et in se permanens omnia innovat : et per nationes in animas sanctas se transfert ; amicos Dei et prophetas constituit.
7:28 Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat.
7:29 Est enim hæc speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum : luci comparata, invenitur prior.
7:30 Illi enim succedit nox ; sapientiam autem non vincit malitia.