Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Dataset "bibel" has no matching book for this selection.

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21

8:1 Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.

8:2 Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius.

8:3 Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei ; sed et omnium Dominus dilexit illam.

8:4 Doctrix enim est disciplinæ Dei, et electrix operum illius.

8:5 Et si divitiæ appetuntur in vita, quid sapientia locupletius quæ operatur omnia ?

8:6 Si autem sensus operatur, quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex ?

8:7 Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes : sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus.

8:8 Et si multitudinem scientiæ desiderat quis, scit præterita, et de futuris æstimat ; scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum ; signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et sæculorum.

8:9 Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum, sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et tædii mei.

8:10 Habebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores juvenis ;

8:11 et acutus inveniar in judicio, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me :

8:12 tacentem me sustinebunt, et loquentem me respicient, et sermocinante me plura, manus ori suo imponent.

8:13 Præterea habebo per hanc immortalitatem, et memoriam æternam his qui post me futuri sunt relinquam.

8:14 Disponam populos, et nationes mihi erunt subditæ :

8:15 timebunt me audientes reges horrendi. In multitudine videbor bonus, et in bello fortis.

8:16 Intrans in domum meam, conquiescam cum illa : non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius, sed lætitiam et gaudium.

8:17 Hæc cogitans apud me et commemorans in corde meo, quoniam immortalitas est in cognatione sapientiæ,

8:18 et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelæ illius sapientia, et præclaritas in communicatione sermonum ipsius : circuibam quærens, ut mihi illam assumerem.

8:19 Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam.

8:20 Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum.

8:21 Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det ; et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum : adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis præcordiis meis :