Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Dataset "bibel" has no matching book for this selection.

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72 73 74 75

26:1 Et factum est : cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis :

26:2 Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.

26:3 Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas :

26:4 et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent.

26:5 Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.

26:6 Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,

26:7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.

26:8 Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes : Ut quid perditio hæc ?

26:9 potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.

26:10 Sciens autem Jesus, ait illis : Quid molesti estis huic mulieri ? opus enim bonum operata est in me.

26:11 Nam semper pauperes habetis vobiscum : me autem non semper habetis.

26:12 Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.

26:13 Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus.

26:14 Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum :

26:15 et ait illis : Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam ? At illi constituerunt ei triginta argenteos.

26:16 Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet.

26:17 Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ?

26:18 At Jesus dixit : Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei : Magister dicit : Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.

26:19 Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha.

26:20 Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.

26:21 Et edentibus illis, dixit : Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.

26:22 Et contristati valde, cœperunt singuli dicere : Numquid ego sum Domine ?

26:23 At ipse respondens, ait : Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.

26:24 Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo : væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.

26:25 Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit : Numquid ego sum Rabbi ? Ait illi : Tu dixisti.

26:26 Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite, et comedite : hoc est corpus meum.

26:27 Et accipiens calicem, gratias egit : et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes.

26:28 Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.

26:29 Dico autem vobis : non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.

26:30 Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.

26:31 Tunc dicit illis Jesus : Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim : Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.

26:32 Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam.

26:33 Respondens autem Petrus, ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.

26:34 Ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.

26:35 Ait illi Petrus : Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.

26:36 Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis : Sedete hic donec vadam illuc, et orem.

26:37 Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse.

26:38 Tunc ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate mecum.

26:39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste : verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.

26:40 Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro : Sic non potuistis una hora vigilare mecum ?

26:41 Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.

26:42 Iterum secundo abiit, et oravit, dicens : Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.

26:43 Et venit iterum, et invenit eos dormientes : erant enim oculi eorum gravati.

26:44 Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.

26:45 Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis : Dormite jam, et requiescite : ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.

26:46 Surgite, eamus : ecce appropinquavit qui me tradet.

26:47 Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi.

26:48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.

26:49 Et confestim accedens ad Jesum, dixit : Ave Rabbi. Et osculatus est eum.

26:50 Dixitque illi Jesus : Amice, ad quid venisti ? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum.

26:51 Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus.

26:52 Tunc ait illi Jesus : Converte gladium tuum in locum suum : omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.

26:53 An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum ?

26:54 Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri ?

26:55 In illa hora dixit Jesus turbis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me : quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.

26:56 Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.

26:57 At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribæ et seniores convenerant.

26:58 Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem.

26:59 Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent :

26:60 et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes,

26:61 et dixerunt : Hic dixit : Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud.

26:62 Et surgens princeps sacerdotum, ait illi : Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur ?

26:63 Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi : Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.

26:64 Dicit illi Jesus : Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli.

26:65 Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens : Blasphemavit : quid adhuc egemus testibus ? ecce nunc audistis blasphemiam :

26:66 quid vobis videtur ? At illi respondentes dixerunt : Reus est mortis.

26:67 Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt,

26:68 dicentes : Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit ?

26:69 Petrus vero sedebat foris in atrio : et accessit ad eum una ancilla, dicens : Et tu cum Jesu Galilæo eras.

26:70 At ille negavit coram omnibus, dicens : Nescio quid dicis.

26:71 Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi : Et hic erat cum Jesu Nazareno.

26:72 Et iterum negavit cum juramento : Quia non novi hominem.

26:73 Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro : Vere et tu ex illis es : nam et loquela tua manifestum te facit.

26:74 Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.

26:75 Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat : Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.